cumque David transisset paululum montis verticem apparuit
Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui
onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae
passae et centum massis palatarum et utribus vini
et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba
asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad
vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in
deserto
et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi
remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus
Israhel regnum patris mei
et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth
dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde
vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera
procedebat egrediens et maledicebat
mittebatque lapides contra David et contra universos servos
regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro
et sinistro latere regis incedebant
ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere
egredere vir sanguinum et vir Belial
reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul
quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu
Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir
sanguinum es
dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit
canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput
eius
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum
maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et
quis est qui audeat dicere quare sic fecerit
et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius
meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto
magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta
praeceptum Domini
si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat
mihi bonum pro maledictione hac hodierna
ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur
maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et
refocilati sunt ibi
Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt
Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom
locutus est ad eum salve rex salve rex
ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum
quare non isti cum amico tuo
responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero
quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel
et cum eo manebo
sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio
regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere
debeamus
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris
tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis
Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum
tecum
tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario
ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo
Israhel
consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi
si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum
esset cum David et cum esset cum Absalom